monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.80 v > sectio 7 > sectio > sectio 22 > sectio 649 > sectio 9 > sectio 6 > sectio 18 > sectio 705 > sectio 14 > bnfNAL446.23 > sectio 40 > sectio 33 > sectio 237 > ad Romanos, 8 > sectio 16 > sectio 19 > uwbM.p.th.q.1a.151 > bsbClm6224.428 > sectio 32 > bkeCod.21.5v > sectio 13 > Psalmi, 42 > bnf10439.50 r > sectio 12 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 13
' cui unus funestorum militum in spiritu furoris intulit: 'Ut modo moriaris, impossibile enim est ut ulterius vivas.' Respondit autem archiepiscopus non minori constantia verbi quam animi, quia (quod omnium martyrum pace ex animi mei sententia fidenter dixerim) nullus eorum videtur in passione isto fuisse constantior: Et ego pro Deo mori paratus sum, et pro assertione iustitiae et Ecclesiae libertate.